monumenta.ch > Isidorus > 38
Isidorus, De Natura Rerum, XXXVII. De nominibus ventorum. <<<     >>> XXXIX. De pestilentia.

CAPUT XXXVIII. De signis tempestatis vel serenitatis. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 [

CAP. XXXVIII.---N. 1. Tranquillus in pratis sic dicit; al., tranquillis in portis; al. Tranquillis in pratis; al., Tranquillus in partes. Legerem Tranquillo in portu sic disces; nisi Tranquilli in cap. de Ventis meminisset, et quosdam Graecorum libros suos λειμώνας hoc est, prata inscripsisse, diceret in praefatione Plinius.

]
Tempestas turbo est divini iudicii, sicut propheta ait: Deus in tempestate, et turbine viae eius [Nahum. I, 3]. Serenitas autem gaudium est lucis aeternae. Signa autem tempestatum navigantibus Tranquillus in Pratis sic dicit: Mutatio tempestatis expectanda est in asperius, cum in nocturna navigatione scintillat ad remos, et ad gubernacula aqua. In Austrum venti mutatio est, cum lulligines, hirundinesve volant, aut cum delphini totos se saltibus ostendunt, et caudis aquam feriunt. Nam semper inde ventus oritur quo illi feruntur. Nec mirum est muta animalia divinare sub gurgite. Semper enim incipientis aurae motu aquae inclinantur, quam permutationem maris primi undarum incolae sentiunt. Itaque propter impetum pugnant, sive metu, ne deferantur in littora; sive natura, ne aversorum cervices unda praecipitet. Quid ergo? Delphini tantum hanc iniuriam timent? Imo et caeteri pisces. Sed hi tantum apparent, quia exsiliunt.
2 [

2. Dum de parte Aquilonis fulg. Virgil.: At Boreae de parte trucis cum fulminat, et cum Eurique Zephyrique tonat domus, omnia plenis Rura natant fossis.

Ibid. Nigidius quoque . . . carebunt. Verba sunt interpretis Arati, e quo sunt multa restituta, nam mendosissima in omnibus libris erant. Sed eadem longe elegantius Maro: Luna revertentes cum primum colligit ignes, Si nigrum obscuro . . . . .

Ibid. Si cornua eius tecta fuerint nebula Ita Ms. O., tetra fuerint, apud Arati interpretem.

Ibid. Futura est. Alii addunt, et cum Auster ventus flaverit, aestus erit; quod alii in fine capitis exhibent. AREV.

]
Item Varro dicit signum esse tempestatis, dum de parte Aquilonis fulgurat, et dum de parte Euri intonat. Nigidius quoque ait: Luna si summo corniculo maculas nigras habuerit in primis partibus mensis, imbres fore; si in medio, tunc cum plena sint in ea cornicula, serenitatem. Certe si rubet, quasi aurum, ventos ostendit. Fit enim ventus ex aeris densitate, densitate obducta, sol et luna rubescunt. Item si cornua eius tecta fuerint nebula, tempestas futura est.
3 [

3. Si Aquilonium cornu lunae sit correctius, Aquilonem imminere. Item si cornu Australe sit erectus. Ita constanter omnes libri, et apud Arati interpr. Cur autem luna, vel erecta, vel prona videri soleat, vid. Bed., cap. 24, lib. de Nat. Rer. Edit. 2.

Ibid. Versus Virgilii sunt 432 et seqq. lib. I Georg. AREV.

]
Aratus autem dicit, si Aquilonium cornu lunae sit correctius, Aquilonem imminere. Item si cornu Australe sit erectius, Notum imminere. Quarta autem luna futurarum index certissima habetur aurarum. Unde et Virgilius dicit: Sin ortu in quarto, namque is certissimus auctor. Plura neque obtusis per coelum cornibus ibit. Totus et ille dies, et qui nascentur ab illis Exactum ad mensem pluvia, ventisque carebunt.
4 [

4. Si sol in ortu suo maculosus . . . tempestatem significat. Verba sunt eiusdem interpretis.

]
Item idem Virgilius dicit: Si sol ortu suo maculosus sit, atque sub nube latens, aut si dimidia parte apparuerit, imbres futuros. Item Varro ait: Si exoriens concavus videbitur, ita ut in medio fulgeat, et radios faciat partim ad Austrum, partim ad Aquilonem, tempestatem humidam et ventosam.
5 [

5. Rubeat in occasu. Voces in occasu deerant in omnibus nostris libris.

Ibid. Sincerus fere. Vox fere non est in Arati interprete, legitur vero in omnibus nostris libris.

]
Item idem, Si sol, inquit, rubeat in occasu, sincerus fere dies erit: si palleat, tempestates significat. Nigidius quoque: Si pallidus, inquit, sol in nigras nubes occidat, Aquilonem ventum significat. Item Dominus in Evangelio: Si facto, inquit, vespere rubicundum fuerit coelum, mane serenum erit. Si mane rutilat triste coelum, tempestas futura erit, et cum Auster ventus flaverit, aestus erit.